PRESENTATIO
mihi nomen est alexander, natus sum anno 1991 in clarissima urbe, hispalis, quam valde diligo. infantia studiosus eram discendi, etsi industrius discipulus non eram. quae in ludo docebantur parum animum meum excitabant, neque modus docendi animum meum excitabat: malissime docebant in ludo magistri magistraeque. ego autem cupidus eram discendi --et tam cupidus eram docendi quam peregrinandi. quamquam alias terras numquam videram, in somnibus diurnis me existimabam iturum in selvas, montes, deserta et terras periculosas procul a patria mea. cum 18 annos natus essem, primum iter feci in asiam minorem, sed de itineribus locuturum sum in aliis, necesse est mihi redire ad rem. multos libros varias historiasque legendo hoc consilium cepi: omnia discenda sint mihi. historia, philosophia, litterae, scientiae, artes, linguae... natura autem rerum, parabat mihi alia consilia. cum philosophiae studere coepi in universitate, artes scientasque deserui, nam paucum tempus erat mihi dum tantos libros legebam.
sed spes et consilium meum manebat. anno 2016 constitui multas linguas discere (theodisca, latina, turcica, arabica, polonica, casachica, russica...) et anno 2017 artes colere rursus coepi: artem delineandi artemque pictandi didici. tempus ordinare didici, ut maxima diligentia omnia colere possem. eodem anno 2017 dissertationem doctoralem scribere institui apud magistros meos carissimos EMILIO GONZÁLEZ FERRÍN et JESÚS DE GARAY SUÁREZ LLANOS, qui multo me adiuverunt. dum dissertationem meam parabam, scientias rursus colendas mihi fuisse arbitratus sum, nam de historia scientiarum philosophiaeque in mundo islamico loqui volebat. nescio an dissertatio mea bona aut mala sit, sed plenus sum gaudii, nam iam pauca omnium scio et possum. et delineare et loqui multas linguas, et philosophia et scientia --omnia mihi placent.
quamquam doctor philosophiae sum, nescio an alii doctores meam dissertationem magni aestiment. neque me laboraturum in universitate puto. investigatio scientifica hodierna quaerit alium genus doctorum. neque ego dignum universitate esse me puto. sed dissertatione contentus sum, et omnia quae dicere volebam, didici. illae quae conficere quaerebam, confeci. laetus et nesciens quod futurum me maneat, iam intellego autem quod philosophia sit: amor verus in omnia, in mundum, in naturam, in veritatem, in artes, in litteras.
Comentarios
Publicar un comentario